PHANTASIAE

PHANTASIAE
PHANTASIAE
propie sunt τῆς μανίας, furoris. Theophrastus de strychno, Δέδοται δε αὐτῆς ἐὰν μὲν οὕτως ὥςτε παίζειν, καὶ δοκεῖν ἑαυτῷ κάλλιςτον εἶναι, δραχμὴ ςταθμῷ. Ε᾿ὰν δε μᾶλλον μαίνεςθαι, καὶ φαντασιας τινὰς φαίνεςθαι, δύο δραχμαί. Si quis velit facere, ut aliquis ludos praebeat, propinet illi drachmam solani; tum ioculari insaniae genere laborabit et hactenus tantum, ut formosus siutvideatur. At si modum duplices, insaniam maiorem feceris et imagmes illi conspicuae obversabuntur. Unde patet, legitimae insaniae signum, imaginum esse apparitionem et φαντασίας. Hinc Plin. l. 21. c. 31. de eodem strychno, Quippe insaniam facit parvô quoque suc. cô. Qudnquam et Graeci Auctores in iocum vertêre, drachmae enim pondere lusum gigni dixerunt species, vanas imagmesque conspicuas obversari demonstrantes. Duplicalum hunc modum legitimam insaniam facere, etc. Nempe, qui duas drachmas solani furiosi sumpsit, vere insanit et imagines videt: quae φαντασίαι ab illis, quas efficit drachmae mensurâ potum, non parum diversae sunt. Opiniones enim istae sunt falsae, sed ridiculae et ioculares, ex imaginatione parum constanti profectae. Illae falsae sunt imagines et vanae species, quas ut mens incursu insaniae sibi fingit, ita etiam oculis repraesentat: Unde vani pavores et lymphatici oriuntur. Nam et Lymphaticos dictos eos putârunt, quos Nympharum species visae in furorem adegissent. Festus, Vulgo autem memoriae proditum est, quicumque speciem quandam e fonte, i. e. effigiem Nymphae viderit, furendi non fecisse finem; quos Graeci Νυμφολήπτους, Latini Lymphatos appellant. Ubi species idem est, quod spectrum, et ab eadem origine. Eô sensu et Plinius species vanas dixit, τὰ φαντάσματα, φαντασίας φαινομένας; et recte quidem ille φαντασίας locô eô Theophrasti (e quo pars hausta) conspicuas imagines et vanas species obversantes interpretatur; sed male eas cum Dioscoridis (e quo altera) ubi de strychno manico, φαντασίας confundit: quae nihil aliud sunt, quam vanae imaginationes, in illo homine, qui se formosum esse sibi persuadet, cum minime sit etc. Dicebantur autem φαντασίαι istae φαινόμεναι unô verbô φάσματα, item φαντάσματα, quae tamen Grammatici sic distinguunt, ut φάσμα sit veritati sim illimum, ut cum eius formae, quae in rerum natura est, imago conspicitur; φάντασμα, extraneae et invisitatae figurae. Quomodo φαντασίαι accipiendae, in versu Orphei,
Παῦσον φαντασίας ψυχρὰς ἐκ τηκτοῦ ἀνάγκης.
I. e. varias et frivolas imagines, quae ineptos terrores incutiunt. Stellas transcurrentes, quos Graeci διάττοντας ἀςτέρας vocant, Apollonii Scholiastes quoque φαντασίας ex Musaeo appellat, adl. 4. Τὰς δὲ τοιαύτας φαντασίας ὁ Μουσαῖος ἀναφερομένας φησὶν ἐκ τοῦ Ω᾿κεανοῦ κατὰ τὴν αἰθέρα ἀποσβέννυςθαι. Istiusmodi autem phantasias Musaeus ait
ex Oceano in sublime evectas, in aere exstingui. Epiphanius vere Iaspin ἀπελαςτικὸν εἶναι et ἄκος φαντασιῶν, abigere phantasias et remedium phantasiarum esse, refert. Ubi Spectra itidem intelligit et imagines conspicuas, quae φάσματα alibi vocat; ἐμπούσας et εἰδωλα Dionysius. Hinc φαντασιοκοπείςθαι dicti, qui falsis huiusmodi persuasionibus laborant; et φαντασιοκόπος, qui modo hoc, modo aliud sibi imaginatur et semper, quod vult, verum esse putat. Catullus Imaginosum ait Epigr. 42. v. extr.
——— ——— nec rogate
Qualis sit, dolet haec imaginosum.
I. e. μαίνεται, φρενιτιᾷ, imaginibus laborat. Nec omittendus de Strychni alio genere, quod etiam mentem movet, alius eiusdem Plinii locus eôdem c. Halicaccabi radicem bibunt, qui vaticinari Gallantesque furere, ad confirmandas superstitiones, aspici se volunt. Nempe, qui furere gallantes et vaticinari, quasi ab alicuius Numinis in spiratione immissô furore, volebant aspici, quia id pertinebat ad confirmandas religiones, radicem halicaccabi solebant bibere, ut ἔκςτασιν inde conciperent et Numine repleti viderentur. Vide de hoc ementito furore Gallorum et ficta vaticinatione ac Gallandi modo, Appulei. l. 8. Herbam vero hanc, quam sumebantad hoc, ut entheatô spiritu pleni viderentur, Bellonariam et Vaticam appellatam esse, alter appuleius testis est in Herbario. Porro lymphationes et vani metus, mentibus immitti a Numine aliquo irato credebantur, ἀνάγκαι Graecis quoque dicti. Et sane metus super coetera mentem maxime solet alienare et externare: Sic φρενῶν ἔκςτασις proprie ἀνάγκη. Hinc Bacchylides γλυκεῖαν ἀνάγκην σευομέναν κυλίκων, eleganter vocat ebrietatem, quae mentem sui compotem esse non patitur. Et Orpheus vanos metus, qui a Corybantibus fieri putabantur, πηκτὸν ἀνάγκην vocat, in Thymiamate Corybantum, verbis supra citatis, quibus Corybantem precatur, ut φαντασίας depellat ἐκ πηκτοῦ ἀνάγκης, h. e. vanos mentis metus ac terrores et insaniam ex magica aliqua devotione aut Numinis praesentia inflictam. Πῆξεν enim, Latine Defixionem, Magicae vanitatis vocabulum esse, notum. Et hic Corybantiasmus est, in quo morbo, ad similitudinem praedictorum, phantasmata et imagines oculis obversantur, et sonores semper in auribus tinniunt: unde homines insomniis maxime laborant, et, si quando quietem capiunt, apertis id faciunt oculis. Vide Plin. l. 11. c. 37. et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1086. et seqq. ut et hîc passim. In pingendis autem Phantasiis qui excelluerint, habes infra voce Picta. Aliam vero vocis notionem, in Pompa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Johann Gottlieb Kraus — Johann Gottlieb Kraus(e) Johann Gottlieb Kraus (auch: Krause; * 13. März 1684 in Hünern in Schlesien; † 13. August 1736 in Wittenberg) war ein deutscher Historiker und Rhetoriker. Leben Geboren als Sohn des Pädagogen und Theologen Johann Georg… …   Deutsch Wikipedia

  • Michael Alberti — (* 13. November 1682 in Nürnberg; † 17. Mai 1757 in Halle (Saale)) war ein deutscher Mediziner, Physiker und Philosoph. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • IMAGINUM Morbus — indigitatur Catullo Carm. 39. v. 7. Nec rogate, Qualit sit, solet haec imaginosum: Estque mania, phrenitis, Corybantiasmus, quo laborantibus phantasmata et imagines obversantur sonoresque sempet in auribus tinniunt. vide supra in voce… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LYMPHATICI — vide Phantasiae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHASMA et PHANTASMA — quomodo differant; Vide supra in voce Phantasiae. Contra ea efficax inprimis olim iaspis credita, vide Iaspis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ВАЙССЕЛЬ — (Waissel, Waisselius), Матьяс, виртуоз на лютне во Франкфурте на О., род. в Бартенштейне в Пруссии; издал табулатурный сборник для лютни: Tabulatura continens cantiones 4, 5 et 6 vocum testudini aptatas ut sunt praeambula, phantasiae, cantiones… …   Музыкальный словарь Римана

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”